germanae quod sorori non credit soror.ostendit sese iam mihi medullitus:scio mi ínfidelem numquam, dum vivat, fore.egone illam ut non amem? egone illi ut non bene velim?me potius non amabo quam huic desit amor.ego istí non munus mittam? iam † modo ex hoc locoiubebo ad istam quinque deferri minas,praeterea obsonari una dumtaxat mina.multo illi potius bene erit quae bene volt mihi,quam mihi, qui mihimet omnia facio mala.—Puero ísti date mammam. út miseraematrés sollicitaeque éx animo sumus crúciamurque!edepól commentum mále, cumque eam rem in córde agito,nimió—minus perhibemúr malae quam sumus íngenio.egó prima dé me, domó docta, díco.quanta ést cura in animo, quantum corde capiodolorem—dolus ne occidat morte pueri:mater dicta quod sum, eo magis studeo vitae;quae ausa hunc sum, tantundem dolum nunc adgrediar.lucri causa avara probrum sum exsecuta,alienos dolores mihi supposivi;sed nullam rem oportet dolose adgrediri,nisi astu totam accurateque exsequare.vosmet iam videtis, ut ornata incedo:puerperio ego nunc med esse aegram adsimulo.mále quod mulier fácere incepit, nísi id efficere pérpetrat,id illi morbo, id illi seniost, ea illi miserae miseriast;bene si facere incepit, eius rei nimis cito odium percipit.nimis quam paucae sunt defessae, male quae facere occeperunt,nimisque paucae efficiunt, si quid facere occeperunt bene:mulieri nimio male facere levius onus est quam bene.ego quod mala sum, matris opera mala sum et meapte malitia,quae me gravidam esse adsimulavi militi Babylonio:eam nunc malitiam accuratam miles inveniat volo.is hic haud multo post, credo, aderit; nunc prius praecaveo scienssumque ornata ita ut aegra videar, quasi puerperio cubem.date mi huc stactam atque ignem in aram, ut venerem Lucinam meam.hic apponite atque abite ab oculis. eho, Pithecium,face ut accumbam, accede, adiuta. em sic decet puerperam.soleas mihi deduce, pallium inice in me huc, Archilis.