datum sibi esse dixit.O mercis malae.eum núnc non illa peperit, quae peperit prior,sed tu posterior.Ordine omnem rem tenes.nunc ut praemisit nuntium miles mihi,non multo post hic aderit.Nunc tu te interimquasi pro puerpera hic procuras?Quippini,ubi sine labore res geri pulcre potest?ad suom quemque aequom est quaestum ésse callidum.Quid me futurum est, quando miles venerit?relictusne abs te vivam?Vbi illud quod volohabebo ab illo, facile inveniam quo mododivortium et discordiam inter nos parem:post id ego totum tecum, mea voluptas, usque eroassiduo.Immo hercle vero accubuo mavelim.quin Dis hodie sacruficare pro puero volo,quinto die quod fieri oportet.Censeo.Non audes aliquid mihi dare munusculum?Lucrum hercle videor facere mi, voluptas mea,ubi quippiam me poscis.At ego, ubi abstuli.Iam faxo hic aderit. servolum huc mittam meum.Sic facito.Quidquid attulerit, boni consulas.Ecastor munus te curaturum scio,ut cuius me nón paeniteat mittatur mihi.Num quippiam aliud me vis?Vt quando otiumtibi sit ad me revisas, et valeas.—Vale.pro di immortales, non amantis mulieris,sed sociae únanimantis, fidentis fuitofficium facere quod modo haec fecit mihi,suppositionem pueri quae mihi credidit,