compendi facere possim, factum edepol velim.Iam lauta es?Iam pol mihi quidem atque oculis meis.num tibi sordere videor?Non pol mihi quidem;verum tempestas, memini, quondam etiam fuit,cum inter nos sordebamus alter de altero.sed quid ego facinus audivi adveniens tuom,quod tu hic me absente novi negoti gesseris?Quid id est?Primumdum, cum tu es aucta liberiscumque bene provenisti salva, gaudeo.Concedite hinc vos intro atque operite ostium.tu nunc superstes solus sermoni meo es.tibi mea consilia summa semper credidi.equidem neque peperi puerum neque praegnas fui;verum adsimulavi me esse praegnatem: haud nego.Quem propter, o mea vita?Propter militemBabyloniensem, qui quasi uxorem sibime habebat anno, dum hic fuit.Ego senseram.sed quid istuc? cui rei te adsimulare retulit?Vt esset aliquis laqueus et redimiculum,reversionem ut ad me faceret denuo.nunc huc remisit nuper ad me epistulam,sese experturum quanti sese penderem:si quod peperissem id non necarem ac tollerem,bona sua med habiturum omnia esse.Ausculto lubens.quid denique agitis?Mater ancillas iubet,quoniam iam decimus mensis adventat prope,aliam aliorsum ire, praemandare et quaererepuerum aut puellam, qui supponatur mihi.quid multa verba faciam? tonstricem Suramnovisti nostram, quae mercedem sese habet?†Novi.Haec ut opera circumit, per familias,puerum vestigat; clanculum ad me detulit,