sed aestuosas sentio aperiri fores,quae obsorbent quidquid venit intra pessulos.Num tibi nam, amabo, ianua est mordax mea,quo intro ire metuas, mea voluptas?Ver vide,ut tota floret, ut olet, ut nitide nitet.Quid tam inficetu's inficetus es , Lemno adveniens qui tuaenon des amicae, Diniarche, savium?Vah, vapulo hercle ego nunc, atque adeo male.Quo te avortisti?Salva sis, Phronesium.Salve. hicine hodie cenas, salvos cum advenis?Promisi.Vbi cenabis?Vbi tu iusseris.Hic me lubente facies.Edepol me magis.nempe tú eris hodie mecum, mea Phronesium?Velim, si fieri possit.Cedo soleas mihi,properate, auferte mensam.Amabo, sanun es?Non edepol bibere possum iam, ita animo malest.Mane, aliquid fiet, né abi.Ah, aspersisti aquam.iam rediit animus. deme soleas, cedo bibam.Idem es mecastor qui soles. sed dic mihi,benene ambulatumst?Huc quidem hercle ad te bene,quia tui videndi copia est.Complectere.Lubens. heia, hoc est melle dulci dulcius.hoc tuis fortunis, Iuppiter, praestant meae.Dan savium?Immo vel decem.Em istoc pauper es:semper plus pollicere quam ego abs te postulo.Vtinam a principio reí item parsisses meaeut nunc reparcis saviis.Si quid tibi