iam quidem hercle ibo ad forum atque haec facta narrabo seni,neque istuc insegesti tergo coget examen mali.—Si ecastor hic homo sinapi victitet, non censeamtam esse tristem posse. at pol ero benevolens visust suo.verum ego illúm, quamquam violentust, spero inmutari poteblandimentis, oramentis, ceteris meretriciis;vidi equom ex indomito domitum fieri atque alias beluas.nunc ad eram revidebo. sed eccum ódium progreditur meum.tristis exit. haud convenit etiam hic dum Phronesium.Piscis ego credo, qui usque dum vivont lavant,minus diú lavare quam haec lavat Phronesium.si proinde amentur, mulieres diu quam lavant,omnes amantes balneatores sient.Non quis parumper durare opperirier?Quin hercle lassus iam sum durando miser:mihi quoque prae lassitudine opus est ut lavem.sed obsecro hercle, Astaphium, i intro ac nuntiame adesse, ut properet suade, iam ut satis laverit.Licet.Audin etiam?Quid vis?Di me perduint,qui te revocavi. non tibi dicebam i modo?Quidnam revocabas? improbu's improbus es nihilique homo:tute tibi mille passum peperisti moram.—Sed quid haec hic autem tam diu ante aedis stetit?nescio quem praestolata est; credo, militem.illum student iam; quasi volturii triduoprius praédivinant, quo die esuri sient:illum inhiant omnes, illi est animus omnibus;me nemo magis respiciet, ubi is est huc venerit,quasi abhinc ducentos annos fuerim mortuos.ut rem servare suave est! vae misero mihi,post factum flector, qui antepartum perdidi.verum nunc si qua mi obtigerit hereditasmagna atque luculenta, nunc postquam sciodulce atque amarum quid sit ex pecunia,ita ego íllam edepol servem itaque parce victitem,ut—nulla faxim cis dies paucos siet;ego istós, qui nunc me culpant, confutaverim.