quid tu huc occursas, in urbem quotienscumque advenimus?Mulieres volo convenire vostras.Quas tu mulieresmihi narras, ubi musca nulla feminast in aedibus?Nullan istic mulier habitat?Rus, inquam, abierunt. abi.Quid clamas, insane?Abire hinc ni properas grandi gradu,iam hercle ego istós fictos compositos crispos cincinnos tuosunguentatos usque ex cerebro exvellam.Quanam gratia?Quia ad foris nostras unguentis uncta es ausa accederequiaque istas buccas tam belle purpurissatas habes.Erubui mecastor misera propter clamorem tuom.Itane? erubuisti? quasi vero corpori reliqueristuo potestatem coloris ulli capiendi, mala.buccas rubrica, créta omne corpus intinxti tibi.pessumae estis.Quíd est quod vobis pessumae haec male fecerint?Scio ego plus quam tu arbitrare scire me.Quid id obsecrostquod scias?Erilis noster filius apud vos Strabaxut pereat, ut eum inliciatis in malam fraudem et probrum.Sanus si videare, dicam: dicis contumeliam.nemo homo hic solet perire apud nos: res perdunt suas;ubi res perdidere, abire hinc, si volunt, salvis licet.ego istunc non novi adulescentem vostrum.Veron serio?quid maceria illa ait, in horto quae est, quae in noctes singulaslatere fit minor, qua ístoc ad vos damni permensust viam?Nil mirum (vetus est maceria) lateres si veteres ruont.Ain tu vero veteres lateres ruere? numquam edepol mihiquisquam homo mortalis posthac duarum rerum creduit,ní ego vostra ero maiori facta denarravero.Estne item violentus ut tu?Non enim ille meretriculismunerandis rem coegit, verum parsimoniaduritiaque: quae nunc ad vos clam exportantur, pessumae;ea vos estis exunguimini ebibitis. egone haec mussitem?