per hortum transiluit ad nos. eum volo convenire.sed est huic unus servos violentissimus,qui ubi quámque nostrarum videt prope hasce aédis adgrediri,item ut de frumento anseres, clamore absterret abigit;ita est agrestis. sed fores, quidquid ést futurum, feriam.ecquis huíc tutelam ianuae gerit? ecquis intus exit?Quís illic est qui tam proterve nostras aedis arietat?Ego sum, respice ad me.Quid ego? nonne egó videor tibi?quid tibi ad hasce accessio aedis est prope aut pultatio?Salve.Sat mihi est tuae salutis. nil moror. non salveo?aegrotare malim quam esse tua salute sanior.sed volo scíre, quid debetur hic tibi nostrae domi?Comprime sis eiram.Eam quidem hercle tu, quae solita es, comprime,impudens, quae per ridiculum rustico suades stuprum.Eiram dixi: ut decepisti! dempsisti unam litteram.nimis quidem hic truculentust.Pergin male loqui, mulier, mihi?Quid tibi ego male dicó?Quia enim me truncum lentum nominas.nunc adeo, nisi abis actutum aut dicis quid quaeras cito,iam hercle ego hic te, mulier, quasi sus catulos pedibus proteram.Rus merum hoc quidemst.Pudendumst vero clurinum pecus.advenisti huc te ostentatum, cum exornatis ossibus,quia tibi suaso infecisti propudiosa pallulam?an eo bella es, quia accepisti ármillas aeneas?Nunc places, cum mi inclementer dicis.Quid hoc quod te rogo?mancupion qui accipias, gestas tecum ahenos anulos?pignus da ni ligneae haec sunt quas habes Victorias.Ne attigas me.Egon te tangam? íta me amabit sarculum,ut ego me ruri amplexari mavelim patulam bovemcumque ea noctem in stramentis pernoctare perpetem,quam tuas centum cenatas noctes mihi dono dari.rus tu mi opprobras? ut nancta es hominem quem pudeat probri!sed quid ápud nostras negoti, mulier, est aedis tibi?