Ain tu eam me amare?Immo unice unum.Peperisse audivi.Ah obsecro, tace, Diniarche.Quid iam?Horresco misera, mentio quotiens fit partionis,ita paene nulla tibi fuit Phronesium. i intro, amabo,vise illam. atque opperimino: iam exibit; nam lavabat.Quid ais tu? quae numquam fuit praegnas, qui parere potuit?nam équidem illi uterum, quod sciam, numquam extumere sensi.Celabat metuebatque te, ne tu sibi persuaderes,ut abortioni operam daret puerumque ut enicaret.Tum pol isti ést puero pater Babyloniensis miles,quoius núnc ista adventum expetit.Immo ab eo ut nuntiatumst,iam hic adfuturum aiunt eum. nondum advenisse miror.Ibo igitur intro?Quippini? tam audacter quam domum ad te;nam tu quidem edepol noster es etiam nunc, Diniarche.Quam mox te huc recipis?Iam hic ero: propest, profecta quo sum.Redi véro actutum. ego interim hic apud vos opperibor.—