sed blande, cum illuc, quod apud vos nunc est, apud me habebam.Dum vivit, hominem noveris: ubi mortuost, quiescat.te dum vivebas noveram.An me mortuom arbitrare?Qui potis est, amabo, planius? qui antehac amator summushabitu's habitus es , nunc ad amicam venis querimoniam deferre.Vestra hercle factum iniuria, quae properavistis olim:rapere otiose oportuit, diu ut essem incolumis vobis.Amator similest oppidi hostilis.Quo argumento est?Quam primum expugnari potis est, tam id optimum est amicae.Ego fateor, sed longe aliter est amicus atque amator:certe hercle quam veterrimus, tam homini optimust amicus.Si vivit.Non hercle occidi, sunt mi etiam fundi et aedis.Cur, obsecro, ergo ante ostium pro ignoto alienoque astas?i intro, haud alienus tu quidem es; nam ecastor neminem hodiemage amat corde atque animo suo, si quidem habes fundum atque aedis.In melle sunt linguae sitae vostrae atque orationes,facta atque corda in felle sunt sita atque acerbo aceto:eo dicta lingua dulcia datis, córde amara facitis.Amantes si qui non danunt, † non didici fabulari.non istaec, mea benignitas, decuit te fabulari,sed istós qui cum geniis suis belligerant parcipromi.Mala es atque eadem quae soles inlecebra.Vt exspectatusperegre advenisti, quam, obsecro, cupiebat te era videre.Quid tandem?Te unum ex omnibus amat.Euge, fundi et aedis,per tempus subvenistis. sed quid ais, Astaphium?Quid vis?Estne intus nunc Phronesium?Vtut aliis, tibi quidem intus.Valetne?Immo edepol melius iam fore spero, te ubi videbit.Hoc nobis vitium maxumumst, cum amamus tum hoc perimus:si illud quod volumus dicitur, palam cum mentiuntur,verum esse insciti credimus, ne ut iusta utamur ira.Heia, haud itast res.