Miserumst, male promerita, ut merita sunt, si ulcisci non licet.Aperite hoc, aperite propere et Lesbonicum, si domist,foras evocate: ita subitost propere quod eum conventum volo.Quis homo tam tumultuoso sonitu me excivit subito foras?Benevolens tuos atque amicus.Satine salve? dic mihi.Recte. tuom patrem rediisse salvom peregre gaudeo.Quis id ait?Ego.Tun vidisti?Et tute item videas licet.O pater, pater mi, salve.Salve multum, gnate mi.Si quid tibi, pater, laboris—Nihil evenit, ne time:bene re gesta salvos redeo—si tu modo frugi esse vis.haec tibi pactast Callicli huius filia.Ego ducam, pater,et eam et si quam aliam iubebis.Quamquam tibi suscensui,miseria una uni quidem hominist adfatim.Immo huic parumst,nam si pro peccatis centum ducat uxores, parumst.At iam posthac temperabo.Dicis, si facies modo.Numquid causaest quin uxorem cras domum ducam?optimumst. Licet.tu in perendinum paratus sis ut ducas.Plaudite.