Quin conlaudo consilium et probo.Quid ego ineptus, dum sermonem vereor interrumpere,solus sto nec quod conatus sum agere ago? hominis conloquar.Quis hic est, qui huc ad nos incedit?Charmidem socerum suomLysiteles salutat.Di dent tibi, Lysiteles, quae velis.Non ego sum salute dignus?Immo salve, Callicles;hunc priorem aequomst me habere: tunica propior palliost.Deos volo consilia vostra vobis recte vortere.Filiam meam tíbi desponsam esse audio.Nisi tu nevis.Immo haud nolo.Sponden ergo tuam gnatam uxorem mihi?Spondeo, et mille auri Philippum dotis.Dotem nil moror.Si illa tibi placet, placenda dos quoque est quam dat tibi.postremo quod vis non duces, nisi illud quod non vis feres.Ius hic orat.Impetrabit te advocato atque arbitro.istac lege filiam tuam spónden mi uxorem dari?Spondeo.Et ego spondeo ídem hoc.Oh salvete, adfines mei.Atque edepol sunt res, quas propter tibi tamen suscensui.Quid ego feci?Meum corrumpi quia perpessu's perpessus es filium.Si id mea voluntate factumst, est quod mihi suscenseas.sed sine me hoc aps te impetrare quod volo.Quid id est?Scies.si quid stulte fecit, ut ea missa facias omnia.quid quassas caput?Cruciatur cor mi, et metuo.Quidnam id est?Quom ille itast ut esse nolo, id crucior; metuo, si tibidenegem quod me oras, ne te leviorem erga me putes.non gravabor. faciam ita ut vis.Probus es. eo, ut illum evocem.