Hic homóst omnium hominum praécipuos,voluptátibus gaudiisque ántepotens:ita cómmoda quae cupio éveniunt,quod ago ádsequitur, subest, súbsequitur,ita gaúdiis gaudium súppeditat.módo me Stasimus Lesbonici servos convenit domi;is mihi dixit, suom erum peregre huc advenisse Charmidem.nunc mi is propere conveniundust, ut quae cum eius filioegi, ei rei fundus pater sit potior. eo quantum potest.sed fores haé sonitu suo míhi moram obiciunt incommode.Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra arbitror,quoi fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam;nam exaedificavisset me ex his aedibus, apsque te foret.Si quid amicum erga bene feci aut consului fideliter,non videor meruisse laudem, culpa caruisse arbitror.nam beneficium, homini proprium quod datur, † prosumpserit,quod datum utendumst, id repetundi copiast quando velit.Est ita ut tu dicis. sed ego hoc nequeo mirari satis,eum sororem despondisse suam in tam fortem familiam.Lysiteli quidem Philtonis filio.Enim me nominat.Familiam optumam occupavit.Quid ego cesso hos conloqui?sed maneam etiam opinor, namque hoc commodum orditur loqui.Vah.Quid est?Oblitus intus dudum tibi sum dicere:modo mi advenienti nugator quidam occessit obviam,nimis pergraphicus sycophanta; is mille nummum se aureummeo datu tibi ferre et gnato Lesbonico aibat meo;quem ego nec qui esset noram, neque eum ante usquam conspexi prius.sed quid rides?Meo adlegatu venit, quasi qui aurum mihiferret aps te, quod darem tuae gnatae dotem, ut filiustuos, quando illi a me darem, esse allatum id aps te crederetneu qui rem ipsam posset intellegere, et thensaurum tuomme esse penes, atque eum a me lege populi patrium posceret.Scite edepol.Megaronides communis hoc meus et tuosbenevolens commentust.