argenti minis numeratis—Quot?Quadraginta.Occidi.quis eas emit?Callicles, cui tuam rem commendaveras;is habitatum huc commigravit nosque exturbavit foras.Vbi nunc filius meus habitat?Hic in hoc posticulo.Male disperii.Credidi aegre tibi id, ubi audisses, fore.Ego miserrumis periclis sum per maria maxumavectus, capitali periclo per praedones plurimosme servavi, salvos redii: nunc hic disperii miser,propter eosdem quorum causa fui hac aetate exercitus.adimit animam mi aegritudo. Stasime, tene me.Visne aquamtibi petam?Res quom animam agebat, tum esse offusam oportuit.Quid hoc híc clamoris audio ante aedis meas?O Callicles, o Callicles, o Callicles,qualine amico mea commendavi bona?Probo et fideli et fido et cum magna fide.et salve et salvom te advenisse gaudeo.Credo, omnia istaec sí ita sunt ut praedicas.sed quis iste est tuos ornatus?Ego dicam tibi.thensaurum effodiebam intus, dotem, filiaetuae quaé daretur. sed intus narrabo tibiet hoc et alia. sequere.Stasime.Hem.Strenuecurre in Piraeum, atque unum curriculum face.videbis iam illic navem qua advecti sumus.iubeto Sangarionem quae imperaverimcurare ut efferantur, et tu ito simul.solutumst portitori iam portorium:nihil est morae. i, i, ambula, actutum redi.Illic sum atque hic sum.