Vtinam veteres hominum mores, veteres parsimoniaepotius in maiore honore hic essent quam mores mali.Di immortales, basilica hic quidem facinora inceptat loqui.vetera quaerit, vetera amare hunc more maiorum scias.Nam nunc mores nihili faciunt quod licet, nisi quod lubet:ambitio iam more sanctast, liberast a legibus;scuta iacere fugereque hostis more habent licentiam:petere honorem pro flagitio more fit.Morem improbum.Strenuiores praeterire more fit.Nequam quidem.Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam,magisque is sunt obnoxiosae quam parentes liberis.eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis,ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius.Lubet adire atque appellare hunc; verum ausculto perlubenset metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui.Neque istis quicquam lege sanctumst: leges mori serviunt,mores autem rapere properant qua sacrum qua publicum.Hercle istis malam rem magnam moribus dignumst dari.Nonne hoc publice animum advorti? nam id genus hominum omnibusunivorsis est advorsum atque omni populo male facit:male fidem servando illis quoque abrogant etiam fidem,qui nil meriti; quippe eorum ex ingenio ingenium horum probant.hoc qui in mentem venerit mihi? re ipsa modo commonitus sum.si quoi mutuom quid dederis, fit pro proprio perditum:quom repetas, inimicum amicum beneficio invenias tuo.si mage exigere occupias, duarum rerum exoritur optio:vel illud quod credideris perdas, vel illum amicum amiseris.Meus est hic quidem Stasimus servos.Nam ego talentum mutuomquoi dederam, talento inimicum mi emi, amicum vendidi.sed ego sum insipientior, qui rebus curem publicispotius quam, id quod proxumumst, meo tergo tutelam geram.eo domum.Heus tu, asta ilico. audi.Heús tu, non sto.Te volo.Quid si ego me te velle nolo?Aha nimium, Stasime, saeviter.