Quid est?Eloquere, isti tibi quid homines debent, quos tu quaeritas?Pater istius adulescentis dedit has duas mi epistulas,Lesbonici. is mi est amicus.Teneo hunc manifestarium.me sibi epistulas dedisse dicit. ludam hominem probe.Ita ut occepi, si animum advortas, dicam.Dabo operam tibi.Hanc me iussit Lesbonico suo gnato dare epistulam,et item hanc alteram suo amico Callicli iussit dare.Mihi quoque edepol, quom hic nugatur, contra nugari lubet.ubi ipse erat?Bene rem gerebat.Ergo ubi?In Seleucia.Ab ipson istas accepisti?E manibus dedit mi ipse in manus.Qua facie est homo?Sesquipede quiddamst quam tu longior.Haeret haec res, siquidem ego apsens sum quam praesens longior.novistin hominem?Ridicule rogitas, quicum una cibumcapere soleo.Quid est ei nomen?Quod edepol homini probo.Lubet audire.Illi edepol—illi—ílli—vae misero mihi.Quid est negoti?Devoravi nomen imprudens modo.Non placet qui amicos intra dentes conclusos habet.Atque etiam modo vorsabatur mi in labris primoribus.Temperi huic hodie anteveni.Teneor manifesto miser.Iam recommentatu's recommentatus es nomen?Deum hercle me atque hominum pudet.Vide modo ut hóminem noveris.Tam quam me. fieri istuc solet,quod in manu teneas atque oculis videas, id desideres.litteris recomminiscar. C est principium nomini.Callias?