nunc ego si potero ornamentis hominem circumducere,dabo operam, ut me esse ipsum plane sycophantam sentiat.Quam magis spécto, minus placet mi haec hominis facies. mira sunt,ni illic homost aut dormitator aut sector zonarius.loca contemplat, circumspectat sese atque aedis noscitat.credo edepol, quo mox furatum veniat speculatur loca.magis lubidost opservare quid agat: ei rei operam dabo.Has regiones demonstravit mi ille conductor meus;apud illas aedis sistendae mihi sunt sycophantiae.fores pultabo.Ad nostras aedis hic quidem habet rectam viam.hercle opinor mi advenienti hac noctu agitandumst vigilias.Aperite hoc, aperite. heus, ecquis his fóribus tutelam gerit?Quid, adulescens, quaeris? quid vis? quid istas pultas?Heus senex,census cum sum, iuratori recte rationem dedi.Lesbonicum hic adulescentem quaero in his regionibusubi habitet, et item alterum ád istanc capitis albitudinem:Calliclem aiebat vocari qui has dedit mi epistulas.Meum gnatum hic quidem Lesbonicum quaerit et amicum meum,cuí ego liberosque bonaque commendavi, Calliclem.Fac me, si scis, certiorem, hisce homines ubi habitent, pater.Quid eos quaeris? aut quis es? aut unde es? aut unde advenis?Multa simul rogitas, nescio quid expediam potissimum.si unum quidquid singillatim et placide percontabere,et meum nómen et mea facta et itinera ego faxo scias.Faciam ita ut vis. agedum nomen tuom primum memora mihi.Magnum facinus incipissis petere.Quid ita?Quia, pater,si ante lucem íre occipias a meo prímo nomine,concubium sit noctis prius quam ad postremum perveneris.Opus factost viatico ad tuom nomen, ut tu praedicas.Est minusculum alterum, quasi vixillum vinarium.Quid est tibi nomen, adulescens?Pax, id est nomen mihi.hoc cotidianumst.Edepol nomen nugatorium,quasi dicas, si quid crediderim tibi, pax—periisse ilico.hic homo solide sycophantast. quid ais tu, adulescens?