perlongumst: huic ducendi interea abscesseritlubido; atque ea condicio huic vel primaria est.Nam hercle omnia istaec veniunt in mentem mihi.vide si hóc utibile magis atque in rem deputas,ut adeam Lesbonicum, edoceam ut res se habet.sed ut égo nunc adulescenti thensaurum indicemindomito, pleno amoris ac lasciviae?minime, minime hercle vero. nam certo scio,locum quoque illum omnem, ubi situst, comederit;quem fodere metuo, sonitum ne ille exaudiatneu rem ipsam indaget, dotem dare si dixerim.Quo pacto ergo igitur clam dos depromi potest?Dum occasio ei rei reperiatur, interimab amico alicunde mutuom argentum rogem.Potin est ab amico alicunde exorari?Potest.Gerrae. ne tu illud verbum actutum inveneris:mihi quidem hercle non est quod dem mutuom.Malim hercle ut verum dicas, quam ut des mutuom.Sed vide consilium, si placet.Quid consilist?Scitum, ut ego opinor, consilium inveni.Quid est?Homo cónducatur aliquis iam, quantum potest,quasi sit peregrinus.Quid is scit facere postea?ignota facie, quae hic non visitata sit;mendacilocum aliquemQuid is scit facere postea?falsidicum, confidentem.Quid tum postea?Is homo exornetur graphice in peregrinum modum;quasi ad adulescentem a patre ex Seleuciaveniat, salutem ei nuntiet verbis patris:illum bene gerere rem et valere et vivere,et eum rediturum actutum; ferat epistulasduas, éas nos consignemus, quasi sint a patre:det alteram illi, álteram dicat tibidare sese velle.Perge porro dicere.