facile palmam habes: hic victust, vicit tua comoedia.hic agit magis ex argumento et versus melioris facit.etiam ob stultitiam tuam te † curis multabo mina.Quid tibi intérpellatio aut in consilium huc accessio est?Eodem pacto, quo huc accessi, apscessero.I hac mecum domum,Lysiteles, ibi de istis rebus plura fabulabimur.Nil ego in occulto agere soleo. meus ut animust, eloquar:si mihi tua soror, ut ego aequom censeo, ita nuptum datur,sine dote, neque tu hinc abituru's abiturus es , quod meum erit id erit tuom;sin aliter animatus es, bene quod agas eveniat tibi,ego amicus numquam tibi ero alio pacto. sic sententia est.—Abiit hercle ille quidem. ecquid audis, Lysiteles? ego te volo.hic quoque hinc ábiit. Stasime, restas solus. quid ego nunc agam,nisi uti sarcinam constringam et clupeum ad dorsum accommodem,fulmentas iubeam suppingi soccis? non sisti potest.video caculam militarem me futurum haud longius:ad aliquem regem in saginam erus sése coniciet meus;credo ad summos bellatores acrem fugitorem foreet capturum spolia ibi illum quí meo ero adversus venerit.egomet autem quom extemplo arcum mihi et pharetram et ságittas sumpsero,cassidem in caput, dormibo placide ín tabernaculo.ad forum ibo: nudius sextus quoi talentum mutuomdedi, reposcam, ut habeam, mecum quod feram, viaticum.—Vt mihi rem narras, Callicles, nullo modopotest fíeri prosus quin dos detur virgini.Namque hercle honeste fieri ferme non potest,ut eam perpetiar ire in matrimoniumsine dote, quom eius rem penes me habeam domi.Parata dos domist; nisi expectare vis,ut eam sine dote frater nuptum conlocet.post adeas tute Philtonem et dotem darete ei dicas, facere id eius ob amícitiam patris.verum hoc ego vereor, ne istaec pollicitatiote in crimen populo ponat atque infamiam;non temere dicant te benignum virgini:datam tibi dotem, ei quam dares, eius a patre,ex ea largiri te illi, neque ita ut sit datacolumem te sistere illi, et detraxe autument.nunc si opperiri vis adventum Charmidi,