scio te sponte non tuapte errasse, sed amorem tibipectus opscurasse; atque ipse Amoris teneo omnis vias.ita est amor, ballista ut iacitur: nihil sic celere est neque volat;atque is mores hominum moros et morosos efficit:minus placet magis quód suadetur, quod dissuadetur placet;quom inopiast, cupias, quando eius copiast, tum non velis;ille qui aspéllit is compellit, ille qui cónsuadet vetat.insanum et malumst in hospítium devorti ad Cupidinem.sed te moneo hoc etiam atque etiam, ut reputes quid facere expetas.si istuc, ut conare, facis † indicium tuom incendes genus;tum igitur tibi aquae érit cupido, genus qui restinguas tuom,atque sí eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati—ne scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuom.Facilest inventu: datur ignis, tametsi ab inimico petas.sed tu obiurgans me a peccatis rapis deteriorem in viam.meam vis sororem tibi dem suades sine dote. aha, non convenitme, qui abusus sum tantam rem patriam, porro in ditiisesse agrumque habere, egere illam autem, ut me merito oderit.numquam erit alienis gravis qui suis se concinnat levem.sicut dixi, faciam: nolo te iactari diutius.Tanto meliust te sororis causa egestatem exsequiatque eum agrum me habere, quam te, tua qui toleres moenia?Nolo ego mihi te tam prospicere, qui meam egestatem leves,sed ut inops infamis ne sim, ne mi hanc famam differant,me germanam meam sororem in concubinatum tibi,si sine dote dem, dedisse magis quam in matrimonium.quis me improbior perhibeatur esse? haec famigeratioté honestet, me conlutulentet, si sine dote duxeris:tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet.Quid? te dictatorem censes fore, si aps té agrum acceperim?Neque volo neque postulo neque censeo, verum tamenis est honos homini pudico, meminisse officium suom.Scio equidem te animatus ut sis; video, subolet, sentio:id agis, ut, ubi adfinitatem inter nos nostram adstrinxerisatque eum agrum dederis nec quicquam hic tibi sit qui vitam colas,effugias ex urbe inanis; profugus patriam deseres,cognatos, adfinitatem, amicos factis nuptiis:mea opera hinc proterritum te meaque avaritia autument.id me commissurum ut patiar fieri, ne animum induxeris.Non enim póssum quin exclamem euge. euge, Lysiteles, .