Neque meumst neque facere didici.Indoctus quam docte facis.quid faceres, si quis docuisset te, ut sic odio esses mihi?qui bene cum simulas facere mihi te, male facis, male consulis.Egone?Tune.Quid male facio?Quod ego nolo, id cum facis.Tuae rei bene consulere cupio.Tu mihi es melior quam egomet mihi?sat sapio, satis in rem quae sint meam ego conspicio mihi.An id est sapere, ut qui beneficium a benevolente repudies?Nullum beneficium ésse duco id quod quoi facias non placet.scio ego et sentio ipse quid agam, neque mens officio migrat,nec tuis depellar dictis quin rumori serviam.Quid ais? nam retineri nequeo quin dicam ea quae promeres:itan tandem hanc maiores famam tradiderunt tibi tui,ut virtute eorum anteparta per flagitium perderes?atque honori posterorum tuorum ut vindex fieres,tibi paterque avosque facilem fecit et planam viamad quaerundum honorem: tu fecisti ut difficilis foret,culpa maxume et desidia tuisque stultis moribus.praeoptavisti, amorem tuom uti virtuti praeponeres.nunc te hoc pacto credis posse optegere errata? aha, non itast:cape sis virtutem animo et corde expelle desidiam tuo:in foro operam amicis da, ne in lecto amicae, ut solitus es.atque ego istum agrum tíbi relinqui ób eam rem enixe expeto,ut tibi sit qui te corrigere possis, ne omnino inopiamcives obiectare possint tibi, quos tu inimicos habes.Omnia ego istaec quae tu dixti scio, vel exsignavero,ut rem patriam et gloriam maiorum foedarim meum:scibam ut esse me deceret, facere non quibam miser;ita vi Veneris vinctus, otio captus in fraudem incidi.et tibi nunc, proinde ut merere, summas habeo gratias.At operam perire meam sic et te haec dicta corde spernere †perpeti nequeo, simul me piget parum pudere te;et postremo, nisi mi auscultas atque hoc ut dico facis,tute pone te latebis facile, ne inveniat te Honor,in occulto iacebis cum te maxume clarum voles.pernovi equidem, Lesbonice, ingenium tuom ingenuom admodum;