quid hic est locutus tecum?Quid censes? homost:volt fieri liber, verum quod det non habet.Et ego esse locuples, verum nequiquam volo.Licitumst, si velles; nunc, quom nihil est, non licet.Quid tecum, Stasime?De istoc quod dixti modo:si ante voluisses, esses; nunc sero cupis.De dote mecum convenire nil potest:quid tibi lubet tute agito cum nato meo.nunc tuam sororem filio posco meo.quae res bene vortat. quid nunc? etiam consulis?Quid istíc? quando ita vis: di bene vortant. spondeo.Numquam edepol quoiquam tam expectatus filiusnatus quam illuc est spondeo natum mihi.di fortunabunt vostra consilia.Ita volo.Sed, Stasime, abi huc ad meam sororem ad Calliclem,dic hoc negoti quo modo actumst.Ibitur.Et gratulator meae sorori.Scilicet.I hac, Lesbonice, mecum, ut coram nuptiisdies cónstituatur; eadem haec confirmabimus.—Tu ístuc cura quod iussi. ego iam hic ero.—dic Callicli, me ut convenat.Quin tu i modo.De dote ut videat quid opus sit facto.I modo.Nam certumst sine dote haud dare.Quin tu i modo.Neque enim illi damno umquam esse patiarAbi modo.Meam néglegentiam.I modo.Nullo modoaequom videtur quin quod peccarimI modo.Potissimum mi id obsit.I modo.