ubi mortuos sis, ita sis ut nomen cluet.Nunc ut scias hic factiones atque opesnon esse neque nos tuam neglegere gratiam,sine dote posco tuam sororem filio.quae res bene vortat—habeon pactam? quid taces?Pro di immortales, condicionem quoius modi.Quin fabulare di bene vortant, spondeo?Eheú ubi usus nil erat dícto, spondeodicebat; nunc hic, quom opus est, non quit dicere.Quom adfinitate vostra me arbitraminidignum, habeo vobis, Philto, magnam gratiam.sed si haec res graviter cecidit stultitia mea,Philto, est ager sub urbe hic nobis: eum dabodotem sorori; nam is de divitiis meissolus superfit praeter vitam relicuos.Profecto dotem nil moror.Certumst dare.Nostramne, ere, vis nutricem, quae nos educat,abalienare a nobis? cave sis feceris.quid edemus nosmet postea?Etiam tu taces?tibi ego rationem reddam?Plane periimus,nisi quid ego comminiscor. Philto, te volo.Si quid vis, Stasime.Huc cóncede aliquantum.Licet.Arcano tibi ego hoc dico, ne ille ex te sciatneve alius quisquam.Crede audacter quidlubet.Per deos atque homines dico, ne tu illunc agrumtuom síris umquam fieri neque gnati tui.ei rei argumenta dicam.Audire edepol lubet.Primum omnium olim terra cum proscinditur,in quinto quoque sulco moriuntur boves.Apage, Acheruntis ostium in vostrost agro.Tum vinum prius quam coctumst pendet putidum.Consuadet homini, credo. etsi scelestus est,at mi infidelis non est.