nam et stulte facere et stulte fabularier,utrumque, Lesbonice, in aetate hau bonumst.Verum hercle hic dicit.Oculum ego ecfodiam tibi,si verbum addideris.Hercle qui dicam tamen;nam si sic non licebit, luscus dixero.Ita tu nunc dicis, non esse aequiperabilesvostras cum nostris factiones atque opes?Dico.Quid? nunc si in aedem ad cenam venerisatque ibi opulentus tibi par forte obvenerit(adposita cena sit, popularem quam vocant),si illi congestae sint epulae a cluentibus:si quid tibi placeat quod illi congestum siet,edisne an incenatus cum opulento accubes?Edim, nisi si ille votet.At pol ego etsi votetedim, atque ambabus malis expletis vorem,et quod illi placeat praeripiam potissimum,neque illí concedam quicquam de vita mea.verecundari neminem ápud mensam decet,nam ibi de divinis atque humanis cernitur.Rem fabulare.Non tibi dicam dolo:decedam ego illi de via, de semita,de honore populi; verum quod ad ventrem attinet,non hercle hoc longe, nisi me pugnis vicerit.cena hac annona est sine sacris hereditas.Semper tu hoc facito, Lesbonice, cogites,id optumum esse, tute uti sis optumus;si id nequeas, saltem ut optumis sis proxumus.nunc condicionem hanc, quam ego fero et quam abs te peto,dare atque accipere, Lesbonice, te volo.di divites sunt, deos decent opulentiaeet factiones, verum nos homunculi,satillum animai qui quom extemplo emisimus,aequo mendicus atque ille opulentissimuscensetur censu ad Acheruntem mortuos.Mirum quin tu illo tecum divitias feras.