Factum.Vt quidem illud perierit.Factum id quoque est.nam nunc eum vidi miserum et me eius miseritumst.Miseret te aliorum, tui nec miseret nec pudet.Tempust adeundi.Éstne hic Philto qui advenit?is herclest ipsus.Edepol né ego istum velimmeum fíeri servom cum suo peculio.Erum atque servom plurumum Philto iubetsalvere, Lesbonicum et Stasimum.Di duinttibi, Philto, quaequomque optes. quid agit filius?Bene volt tibi.Edepol mutuom mecum facit.Nequam illud verbumst bene volt, nisi qui bene facit.ego quoque volo esse liber: nequiquam volo;hic postulet frugi esse: nugas postulet.Meus gnátus me ad te misit, inter te atque nosadfinitatem ut conciliarem et gratiam.tuam vólt sororem ducere uxorem; et mihisententia eademst et volo.Hau nosco tuom:bonis tuis rebus meas res inrides malas.Homo ego sum, homo tu es: ita me amabit Iuppiter,neque te derisum advenio neque dignum puto.verum hoc quod dixi: meus me oravit filius,ut tuam sororem poscerem uxorem sibi.Mearúm me rerum novisse aequomst ordinem.cum vostra nostra non est aequa factio.adfinitatem vobis aliam quaerite.Satin tu es sanus mentis aut animi tui,qui condicionem hanc repudies? nam illum tibiferentárium esse amicum inventum intellego.Abin hínc dierecte?Si hercle ire occipiam, votes.Nisi quid me aliud vis, Philto, respondi tibi.Benigniorem, Lesbonice, te mihi,quam nunc experior esse, confido fore;