consulit advorsum filium, nugas agit:miser ex animo fit, factius nihilo facit.suae senectúti is acriorem hiemem parat,quom illam importunam tempestatem conciet.sed aperiuntur aedes quo ibam: commodumipse exit Lesbonicus cum servo foras.Minus quíndecim dies sunt, quom pro hisce aedibusminas quadraginta accepisti a Callicle.estne hoc quod dico, Stasime?Quom considero,meminisse videor fieri.Quid factumst eo?Comessum, expotum; exussum: elotum in balineis,piscator, pistor apstulit, lanii, coqui,holitores, myropolae, aucupes: confit cito;non hercle minus divorse distrahitur cito,quam si tu obicias formicis papaverem.Minus hercle in istis rebus sumptumst sex minis.Quid quod dedisti scortis?Ibidem una traho.Quid quod égo defrudavi?Em, istaec ratio maxumast.Non tibi illud apparere, si sumas, potest;nisi tu immortale rere esse argentum tibi.Sero atque stulte, prius quod cautum oportuit,postquam comedit rem, post rationem putat.Nequaquam argenti ratio comparet tamen.Ratio quidem hercle apparet: argentum .minas quadraginta accepisti a Callicle,et ille aédis mancipio abs te accepit?Admodum.Pol opino adfinis noster aedis vendidit;pater quom peregre veniet, in portast locus,nisi forte in ventrem filio conrepserit.Trapezítae mille drachumarúm Olympico,quas de ratione dehibuisti, redditae?Nempe quás spopondi.Immó quas dependi inquito†qua sponsione pronuper tu exactus espro illo adulescente, quem tu esse aibas divitem.