sapienti aetas condimentum, sapiens aetati cibust.agedum eloquere, quid dare illi nunc vis?Nil quicquam, pater;tu modo ne me prohibeas accipere, si quid det mihi.An eo egestatem ei tolerabis, si quid ab illo acceperis?Eo, pater.Pol ego istam volo me rationem edoceas.Licet.scin tu illum quo genere natus sit?Scio, adprime probo.Soror illi est adulta virgo grandis: eam cupio, pater,ducere uxorem sine dote.Sine dote uxorem?Ita;tua re salva hoc pacto ab illo summam inibis gratiam,neque commodius ullo pacto ei poteris auxiliarier.Egone indotatam te uxorem ut patiar?Patiundumst, pater;et eo pacto addideris nostrae lepidam famam familiae.Multa ego possum docta dicta et quamvis facunde loqui,historiam veterem atque antiquam haec mea senectus sustinet;verum ego quando te et amicitiam et gratiam in nostram domumvideo adlicere, etsi adversatus tibi fui, istac iudico:tibi permitto; posce, duce.Di te servassint mihi.sed adde ad istam gratiam unum.Quid id est autem unum?Eloquar.tute ad eum adeas, tute concilies, tute poscas.Eccere.Nimio citius transiges: firmum omne erit quod tu egeris.gravius tuom erit unum verbum ad eam rem quam centum mea.Ecce autem in benignitate hoc repperi, negotium.dabitur opera.Lepidus vivis. haec sunt aedes, hic habet;Lesbonico est nomen. age, rem cura. ego te opperiar domi.—Non optuma haec sunt, neque ut ego aequom censeo;verum meliora sunt quam quae deterruma.sed hoc me únum consolatur atque animum meum,quia qui nihil aliud nisi quod sibi soli placet