publicisne adfinis fuit an maritumis negotiis?mercaturan, an venales habuit ubi rem perdidit?Nihil istorum.Quid igitur?Per comitatem edepol, pater;praeterea aliquantum animi causa in deliciis disperdidit.Edepol hominem praemandatum ferme familiariter,qui quidem núsquam per virtutem rem confregit, atque eget;nil moror eum tíbi esse amicum cum eius modi virtutibus.Quia sine omni malitiast, tolerare eius égestatem volo.De mendico male meretur qui ei dat quod edit aut bibat;nam et illud quod dat perdit ét illi prodit vitam ad miseriam.non eo haec díco, quin quae tu vis ego velim et faciam lubens:sed ego hoc verbum quom illi quoidam dico, praemonstro tibi,ut ita te aliorum miserescat, ne tis alios misereat.Deserere illum et deiuvare in rebus advorsis pudet.Pol pudere quam pigere praestat, totidem litteris.Edepol, deum virtute dicam, pater, et maiorum et tuamulta bóna bene parta habemus, bene si amico fecerisne pigeat fecisse, ut potius pudeat si non feceris.De magnis divitiis si quid demas, plus fit an minus?Minus, pater; sed civi immuni scin quid cantari solet?“quod habes né habeas et illúc quod non habes habeas, malum,quandoquidem nec tibi bene esse pote pati neque alteri.”Scio equidem istuc ita solere fieri; verum, gnate mi,is est immunis, cui nihil est qui munus fungatur suom.Deum virtute habemus et qui nosmet utamur, pater,et aliis qui comitati simus benevolentibus.Non edepol tibi pernegare possum quicquam quod velis.cuí egestatem tolerari vis? eloquere audacter patri.Lesbonico huic adulescenti, Charmidai filio,qui illic habitat.Quin comedit quod fuit, quod non fuit?Ne opprobra, pater; múlta eveniunt homini quae volt, quae nevolt.Mentire edepol, gnate, atque id nunc facis haud consuetudine.nam sapiens quidem pol ipsus fingit fortunam sibi:eo non multa quae nevolt eveniunt, nisi fictor malust.Multa illi opera opust ficturae, qui se fictorem probumvitae agundae esse expetit: sed hic admodum adulescentulust.Non aetate, verum ingenio apiscitur sapientia;