Amór amara dát tamen, satis quod aegre sit:fugit fórum, fugitat suos cógnatos,fugat ípsus se ab suo cóntutu,neque eúm sibi amicum vólunt dici.millé modis, Amor, ignórandu's ignorandus es ,procul abhibendu's abhibendus es atque abstandu's abstandus es ,nam qui ín amorem praecípitavit,peiús perit quasi saxó saliat:apagé te, Amor, tuas res tíbi habeto,Amor, míhi amicus ne fúas umquam;sunt támen quos miseros máleque habeas,quos tíbi obnoxios fecísti.certúmst ad frugem adplicáre animum,quamquam íbi labos grandis cápitur.boni síbi haec expetúnt, rem, fídem, honorem,gloriam ét gratiam: hoc probis prétiumst.eo míhi magis lubet cum próbis potiusquam cum ímprobis vivere vánidicis.Quo illíc homo foras se pénetravit exaedíbus?Pater, adsum, imperá quidvis,neque tíbi ero in mora neque látebroseme abs tuó conspectu occúltabo.Féceris pár tuis ceteris fáctis,patrém tuom si pércoles per pietatem.nólo ego cum ímprobis té viris, gnáte mi,neque ín via, neque ín foro necúllum sermonem éxsequinóvi ego hoc saeculum móribus quíbus siet:malús bonum malum ésse volt, ut sít sui similis;turbánt, miscent morés mali: rapáx avarus ínvidussacrúm profanum, públicum privátum habent, hiúlca gens.haec égo doleo, haec súnt quae me excruciánt, haec diesnoctésque tibi canto út caveas.quod mánu non queunt tangére tantum fas hábent quo manus abstíneant,cetéra: rape trahe, fuge láte—lacrumashaec míhi quom video elíciunt,quia ego ád hoc genus hominum dúravi.quin príus me ad plures pénetravi?nam hi móres maiorúm laudant, eosdém lutitant quos cónlaudant.hisce égo de artibus gratiám facio, ne cólas neve imbuas íngenium.