Edepol haud dicam dolo:sunt quos scio esse amicos, sunt quos suspicor,sunt quorum ingenia atque animos nequeo noscere,ad amici partem an ad inimici pervenant;sed tu ex amicis mi es certis certissimus.si quid scis me fecisse inscite aut improbe,†si id me non accusas, tute ipse obiurgandus es.Scio;et, si alia huc causa ad te adveni, aequom postulas.Expecto si quid dicas.Primumdum omnium,male dictitatur tibi volgo in sermonibus:turpilucricupidum te vocant cives tui;tum autem sunt alii, qui te volturium vocant:hostisne an civis comedis, parvi pendere.haec cum audio in te dici, discrucior miser.Est atque non est mi in manu, Megaronides:quin dicant, non est; merito ut ne dicant, id est.Fuitne híc tibi amicus Charmides?Est et fuit.id ita esse ut credas, rem tibi auctorem dabo.nam postquam hic eius rem confregit filiusvidetque ípse ad paupertatem protractum esse sesuamque filiam esse adultam virginem,simul eius matrem suamque uxorem mortuam,quoniam hinc iturust ipsus in Seleuciam,mihi conmendavit virginem gnatam suamet rem suam omnem et illúm corruptum filium.haec, si mihi inimicus esset, credo haud crederet.Quid tu, adulescentem, quem esse corruptum vides,qui tuae mandatus est fide et fiduciae,quin eum restituis, quin ad frugem conrigis?ei rei óperam dare te fuerat aliquanto aequius,si qui probiorem facere posses, non utiin eandem tute accederes infamiammalumque ut eius cum tuo mísceres malo.Quid feci?Quod homo nequam.Non istuc meumst.Emistin de adulescente has aedes (quid taces?)