deosque óro ut vitae tuae superstes suppetat.Dum quidem hercle tecum nupta sit, sane velim.Vin commutemus, tuam ego ducam et tu meam?faxo haud tantillum dederis verborum mihi.Namque enim tu, credo, me imprudentem obrepseris.Ne tu hercle faxo haud nescias quam rem egeris.Habeas ut nanctu's nanctus es : nota mala res optumast.nam ego nunc si ignotam capiam, quid agam nesciam.Edepol proinde ut diu vivitur, bene vivitur.sed hoc ánimum advorte atque aufer ridicularia;nam ego dedita opera huc ad te advenio.Quid venis?Malis te ut verbis multis multum obiurigem.Men?Numquis est hic alius praeter me atque te?Nemost.Quid tu igitur rogitas, tene obiurigem?nisi tu me mihimet censes dicturum male.nam si in te aegrotant artes antiquae tuae,sin immutare vis ingenium moribusaut si demutant mores ingenium tuomneque eos antiquos servas, ast captas novosomnibus amicis morbum tu incuties gravem,ut te videre audireque aegroti sient.Qui in mentem venit tibi istaec dicta dicere?Quia omnís bonos bonasque adcurare addecet,suspicionem et culpam ut ab se segregent.Non potest utrumque fieri.Quapropter?Rogas?ne admittam culpam, ego meo sum promus pectori:suspicio est in pectore alieno sita.nam nunc ego si te surrupuisse suspicerIovi coronam de capite ex Capitolio,qui in columine astat summo: si id non fecerisatque id tamen mihi lubeat suspicarier,qui tu id prohibere me potes ne suspicer?sed istúc negoti cupio scire quid siet.Haben tu amicum aut familiarem quempiam,quoi pectus sapiat?