Vbi nunc adulescens habet?Posticulum hoc recepit, quom aedis vendidit.Istuc volebam scire. i sane nunciam.sed quid ais? quid nunc virgo? nempe apud te ést?Itast,iuxtaque eam cúro cum mea.Recte facis.Numquid, prius quam abeo, me rogaturu's rogaturus es ?—Vale.nihil est profecto stultius neque stolidiusneque mendaciloquius neque argutum magis,neque confidentiloquius neque peiurius,quam urbani assidui cives, quos scurras vocant.atque egomet me adeo cum illis una ibidem traho,qui illorum verbis falsis acceptor fui,qui omnia se simulant scire neque quicquam sciunt.quod quísque in animo habet aut habiturust sciunt,sciunt íd quod in aurem rex reginae dixerit,sciunt quod Iuno fabulatast cum Iove;quae neque futura neque sunt, tamen illi sciunt.falson an vero laudent, culpent quem velint,non flocci faciunt, dum illud quod lubeat sciant.omnes mortales hunc aiebant Calliclemindignum civitate hac esse et vivere,bonis qui hunc adulescentem evortisset suis.ego de eórum verbis famigeratorum insciensprosilui amicum castigatum innoxium.quod si exquiratur usque ab stirpe auctoritas,unde quídquid auditum dicant, nisi id appareat,famigeratori res sit cum damno et malo,hoc ita si fiat, publico fiat bono,pauci sint faxim qui sciant quod nesciunt,occlusioremque habeant stultiloquentiam.—