Pro di immortales, verbis paucis quam citoalium fecisti me, alius ad te veneram.sed ut occepisti, perge porro proloqui.Quid tibi ego dicam, qui illius sapientiamet meam fidelitatem et celata omniapaene ille ignavos funditus pessum dedit.Quidum?Quia, ruri dum sum ego unos sex dies,me apsente atque insciente, inconsultu meo,aedis venalis hasce inscripsit litteris.Adesurivit magis et ínhiavit acriuslupus, observavit dum dormitarent canes:gregem universum voluit totum avortere.Fecisset edepol, ni haec praesensisset canes.sed nunc rogare ego vicissim te volo:quid fuit officium meum me facere? face sciam;utrum indicare me ei thensaurum aequom fuit,adversum quam eius me opsecravisset pater,an ego alium dominum paterer fieri hisce aedibus?qui emisset, eius essetne ea pecunia?emi egomet potius aedis, argentum dedithensauri causa, ut salvom amico traderem.neque adeo hasce emi mihi nec usurae meae:illi redemi rusum, a me argentum dedi.haec sunt: si recte seu pervorse facta sunt,ego me fecisse confiteor, Megaronides.em mea malefacta, em meam aváritiam tibi;hascine propter res maledicas famas ferunt., vicisti castigatorem tuom:occlusti linguam, nihil est quod respondeam.Nunc ego te quaeso ut me opera et consilio iuvescommunicesque hanc mecum meam provinciam.Polliceor operam.Ergo ubi eris paulo post?Domi.Numquid vis?Cures tuam fidem.Fíet sedulo.Sed quid ais?Quid vis?