Amicum castigare ob meritam noxiamimmoene est facinus, verum in aetate utileet conducibile. nám ego amicum hodie meumconcastigabo pro commerita noxia,invitus, ni id me invitet ut faciam fides.nam hic nimium morbus mores invasit bonos;ita plerique omnes iam sunt intermortui.sed dum illi aegrotant, interim mores maliquasi herba inrigua succrevere uberrime:eorúm licet iam metere messem maxumam,neque quicquam hic nunc est vile nisi mores mali.nimioque hic pluris pauciorum gratiamfaciunt pars hominum quam id quod prosint pluribus.ita vincunt illud conducibile gratiae,quae in rebus multis opstant odiosaeque suntremoramque faciunt rei privatae et publicae.Larem corona nostrum decorari volo.uxor, venerare ut nobis haec habitatiobona fausta felix fortunataque evenat—teque ut quam primum possim videam emortuam.Hic ille ést, senecta aetate qui factust puer,qui admisit in se culpam castigabilem.adgrediar hominem.Quoia hic vox prope me sonat?Tui benevolentis, sí ita es ut ego te volo,sin aliter es, inimici atque irati tibi.O amice, salve, átque aequalis. ut vales,Megaronides?Et tu edepol salve, Callicles.Valen? valuistin?Valeo, et valui rectius.Quid tua agit uxor? ut valet?Plus quam ego volo.Bene hercle est illam tibi valere et vivere.Credo hercle te gaudere, si quid mihi mali est.Omnibus amicis quod mihi est cupio esse idem.Eho tu, tua uxor quid agit?Immortalis est,vivit victuraque est.Bene hercle nuntias,