cantio Graecast: .Tibi propino. decumam a fonte tibi tute inde, si sapis.bene vos, bene nos, bene te, bene me, bene nostram etiam Stephanium.Bibe si bibis.Non mora erit apud me.Edepol convivi sat est,modo nostra huc amica accedat: id abest, aliud nil abest.Lepide hoc actum est. tibi propino cantharum. vinum tu habes.Nimis vellem aliquid pulpamenti.Si horum, quae adsunt, paenitet,nihil est. tene aquam.Melius dicis; nil moror cuppedia.bibe, tibicen. age si quid agis, bíbendum hercle hoc est, ne nega.quid hic fastidis quod faciundum vides esse tibi? quin bibis?age si quid agis accipe inquam. non hoc tuo fit sumptu: inpendet publicum.haud tuom istúc est te vereri. éripe ex ore tibias.Vbi illic biberit, vel servato meum modum vel tu dabo. †nolo ego nos † prosumo bibere. nulli rei erimus postea;namque edepol quam vis desubito vel cadus verti potest.Quid igitur? quamquam gravatus fuisti, non nocuit tamen.age, tibicen, quando bíbisti, refer ad labeas tibias,suffla celeriter tibi buccas quasi proserpens bestia,agedum. Stiche, uter démutassit, poculo multabitur.Bonum ius dicis. impetrare oportet qui aequom postulat.Age ergo observa. si pecassis, multam hic retinebo ilico.Optimum atque aequissimum oras. em tibi hoc primum omnium:haec facetiast, amare inter se rivalis duos,uno cantharo potare, únum scortum ducere.hoc memorabilest: ego tu sum, tu es ego, unianimi sumus,unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen;tecum ubi autem est, mecum ibi autemst: neuter neutri ínvidet.Ohe, iam satis, nolo obtaedescat; alium ludum nunc volo.Vin amicam huc evocemus? ea saltabit.Censeo.Mea suavis, amabilis, amoena Stephanium, ad amores tuosforas egredere, satis mihi pulchra és.At enim pulcherrima.Fac nos hilaros hilariores opera atque adventu tuo.Peregre advenientes te expetimus, Stephaniscidium, mel meum,sí amabilitas tibi nostrá placet, si tibi ambo áccepti sumus.