Mirúm videri némini vestrúm volo, spectatóres,quid ego hinc, quae illic habito, exeam: faciam vos certiores.domo dúdum huc arcessita sum, nam quoniam nuntiatum estistarum venturos viros, ibi festinamus omnes;lectis sternendis studuimus munditiisque apparandis.intér illud tamen negotium meis curavi amicis,Sticho et conservo Sagarino meo, cena cocta ut esset.Stichus obsonatust, ceterum ego operam do: is adlegavit.nunc ibo hinc et amicos meos curabo hic advenientes.—Ágite ite foras: férte pompam. cádo te praefició, Stiche.omnibus módis temptare certumst nostrum hodie convivium.ita me di ament, lepide accipimur quom hoc recipimur in loco.quisquis praetéreat, comissatum volo vocari.Convenit,dum quidem hercle quisque veniat, veniat cum vino suo.nam hinc quidem hodie polluctura praeter nos dabitur nemini. †nosmet inter nos ministrémus monotropi.Hoc conviviumstpro opibus nostris satis commodule nucibus, fabulis, ficulis,oleae † interiplio, lupillo, comminuto crustulo.Sat est: servo homini módeste melius facere sumptum quam ampliter.suom quemque decet: quibus divitiae domi sunt, scaphiis cantharisbatiocis bibunt, át nos nostro Samiolo poterio:tamen bibimús nos, tamen efficimus pro opibus nostra moenia.Age dice uter utrubi áccumbamus.Abi tu sane superior.atque adeo, ut tu scire possis, pacto ego hoc técum divido:vide, utram tibi libet etiam nunc capere, cape provinciam.Quid istuc est provinciai?Vtrum Fontine an Liberoimperium te inhibere mavis?Nimio liquido Libero.sed amica mea et tua dum cenat dumque se exórnat, nos volotamen ludere inter nós. strategum te facio huic convivio.Nimium lepide in mentem venit: potius quam in subselliocynice hic accipimur quam in lectis.Immo enim nímio hic dulcius.sed interim, stratege noster, cur hic cessat cantharus?vide, quot cyathos bibimus.Tot quot digiti tibi sunt in manu.