More hoc fit, atque stulte mea sententia:si quem hominem exspectant, eum solent provisere;qui hercle illa causa ócius nihilo venit.idem ego nunc facio, qui proviso Sagarinum,qui nihilo citius veniet tamen hac gratia.iam hercle ego decumbam solus, si ille huc non venit.cadum modo hinc a me huc cum vino transferam,postidea accumbam. quasi nix tabescit dies.—Salvete, Athenae, quae nutrices Graeciae,sperata erilis patria, te video libens.sed amica mea et conserva quid agat Stephaniumcuraest, ut valeat. nam Sticho mandaveram,salutem ut nuntiaret atque ei ut diceretme hodie venturum, ut cenam coqueret temperi.sed Stichus est hic quidem.Fecisti, ere, facetias,quom hoc donavisti dono tuom servom Stichum.pro di immortales, quot ego voluptates fero,quot risiones, quot iocos, quot savia,saltationes, blanditias, prothymias.Stiche.Hem.Quíd fit?Euge, Sangarine lepidissume.fero convivam Dionysum mihique et tibi.namque edepol cena cocta est, locus liber datustmihi et tibi apud vos (nam apud nos est convivium,ibi voster cenat cum uxore adeo et Antipho,ibidem erus est noster), hoc mihi dono datumst.Quis somniavit aurum?Quid id ad te attinet?proin tu lavare propera.Lautus sum.Optime,sequere ergo hác me íntro.Ego vero sequor.volo eluamus hodie, peregrina omniarelinque, Athenas nunc colamus. sequere me.—Sequor, et domum redeunti principium placet.bona scaeva strenaque obviam occessit mihi.—