foris cenare?Vtrum tu censes?Iuben domi cenam coquiatque ad illúm renuntiari?Solus cenabo domi?Non enim sólus: me vocato.At ille ne suscenseat,mea qui causa sumptum fecit.Facile excusari potest.mihi modo ausculta, iube cénam domi coqui.Non me quidemfaciet auctore, hodie ut illum decipiat.Non tu hinc abis?nisi me non perspicere censes quid agas. cave sis tu tibi,nam illic homó tuam hereditatem inhiát, quasi esuriens lupus.non tu scis, quam éfflictentur homines noctu hic in via?Tanto pluris qui defendant ire advorsum iussero.Non it, non it, quia tanto opere suades ne ebitat.Iubedomi mi tibique tuaeque uxori celeriter cenam coqui.si hercle faxis, non opinor dices deceptum fore.Per hanc tibi cenam incenato, Gelasime, esse hodie licet.Ibisne ad cenam foras?Apud frátrem ceno in proxumo.Certumnest?Certum.Edepol te hodie lapide percussum velim.Non metuo: per hortúm transibo, non prodibo in publicum.Quid ais, Gelasime?Oratores tu accipis, habeas tibi.Tua pol refert.Enim, si quidem meá refert, opera utere.Posse edepol tibi opinor etiam uni locum condiubi accubes.Sane faciundum censeo.O lux oppidi.Si arte poteris accubare.Vél inter cuneos ferreos;tantillum loculi, ubi catellus cubet, id mi satis est loci.Exorabo aliquo modo. veni.