Sed quid agit parasitus noster Gelasimus? etiam valet?Vidi edepol hominem haud perdudum.Quid agit?Quod famelicus.Quin vocavisti hominem ad cenam?Ne quid advéniens perderem.atque eccum tibi lúpum in sermone: praesens esuriens adest.Ludificemur hominem.Capti consili memorem mones.Sed ita ut occepi narrare vobis: quom hic non adfui,cúm amicis deliberavi iam et cum cognatis meis.ita mi auctores fuere, ut egomet me hodie iugularem fame.sed videone ego Pamphilippum cum fratre Epignomo? atque is est.adgrediar hominem. o sperate Pamphilippe, o spes mea,o mea vita, o mea voluptas, salve. salvom gaudeoperegre te in patriam rediisse.Salvo salve, Gelasime.Valuistin bene?Sustentatumst sedulo.Edepol gaudeo.edepol ne ego nunc mihi medimnum mille esse argenti velim.Quid eo tibi opust?Hunc hercle ad cenam ut vocem, te non vocem.Advorsum te fabulare.Illud quidem, ambos ut vocem;et equidem simitu hau maligne vos invitassem domumad me, sed mihi ipsi domi meae nihil est. atque hoc scitis vos.Edepol te vocem lubenter, si superfiat locus.Quin tum stans obstrusero aliquid strenue.Immo unum hoc potest.Quid?Vbi convivae abierint, tum venias.Vae aetati tuae.Vasa lautum, non ad cenam dico.Di te perduint.quid ais, Pamphilippe?Ad cenam hercle alio promisi foras.Quid, foras?Foras hércle vero.Qui malum tíbi lasso libet