Íta me di bene amént measque mihi bene servassint filias,ut mihi volup est, Pamphilippe, quia vos in patriam domumrediisse video bene gesta re ambos, te et fratrem tuom.Satis abs te accipiam, nisi videam mihi te amicum esse, Antipho;nunc quia té amicum mihi experior esse, credetur tibi.Vocem ego te ad me ad cenam, frater tuos ni dixisset mihi,te apud se cenaturum esse hodie, quom me ad se ad cenam vocat.et magis pár fuerat me vobis dare cenam advenientibus,quam me ad illúm promittere, nisi nollem ei advorsarier.nunc me gratiam abs te inire verbis nil desidero:cras apud me éritis et tu et ille cum vostris uxoribus.At apud mé perendie. nam ille heri me iam vocaveratin hunc diem. sed satin ego tecum pacificatus sum, Antipho?Quando ita rem gessistis ut vos velle amicosque addecet,pax commersque est vobis mecum. nam hoc tu facito ut cogites:ut cuique homini res paratast, périnde amicis utitur:si res firma, item fírmi amici sunt; sin res laxe labat,itidem amici conlabascunt: res amicos invenit.Iam redeo. nimiast voluptas, ubi diu afueris domo,domum ubi rédieris, sí tibi nullast aegritudo animo obviam.nam ita me absente familiarem rem uxor curavit meam,omnium me éxilem atque inanem fecit aegritudinum.sed eccum fratrem Pamphilippum, incedit cum socero suo.Quid agitur, Epignome?Quid tu? quam dudum in portum venis?Hau longissume.Postilla iam iste est tranquillus tibi?Magis quam mare quo ambo estis vecti.Facis ut alias res soles.hodiene exoneramus navem, frater?Clementer volo.nos potius oneremus nosmet vícissatim voluptátibus.quam mox coctast cena? inpransus ego sum.Abi intro ad me et lava.Deos salutatum atque uxorem módo intro devortor domum;haec si ita ut volo conficio, continuo ad te transeo.Apud nos eccillam festinat cum sorore uxor tua.Optumest, iam istoc morai minus erit. iam ego apud te ero.Prius quam abis, praesente ted huic apologum agere unum volo.Maxume.