Certa res.Lubente me hercle facies.Idem ego istuc scio.quando usus veniet, fiet.Nunc ergo usus est.Non edepol possum.Quid gravare? censeas.nescio quid vero hábeo in mundo.I modo,alium convivam quaerito tibi in hunc diem.Quin tu promittis?Non graver, si possiem.Vnum quidem hercle certo promitto tibi:libens accipiam certo, si promiseris.Valeas.Certumnest?Certum. cenabo domi.Quando quidem tu ad me non vis promitteresed—quoniam nil processit hac, ego iveroapertiore magis via; ita plane loquar:vin ad te ad cenam veniam?Si possim, velim;verum hic apud me cenant alieni novem.Hau postulo equidem med in lecto accumbere:scis tu me esse unisubselli virum.At ei óratores sunt popli, summi viri;Ambracia veniunt huc legati publice.Ergo oratores populi, summates viri,summi accubent, ego infimatis infimus.Haud aequomst te inter oratores accipi.Equidem hercle orator sum, sed procedit parum.Cras de reliquiis nos volo. multum vale.—Perii hercle vero plane, nihil obnoxie.uno Gelasimo minus est quam dudum fuit.certumst mustelae posthac numquam credere,nam incertiorem nullam novi bestiam;quaen eapse deciens in die mutat locum,ea ego auspicavi ín re capitali mea?certumst amicos convocare, ut consulamqua lege nunc med essurire oporteat.—