Quom bene re gesta salvos convortor domum,Neptuno grates habeo et Tempestatibus;simul Mercurio, qui me in mercimoniisiuvit lucrisque quadruplicavit rem meam.olim quos abiens adfeci aegrimonia,eos núnc laetantis faciam ádventu meo.nam iam Antiphonem conveni adfinem meumcumque eo reveni ex inimicitia in gratiam.videte, quaeso, quid potest pecunia:quoniam bene gesta re rediisse me videtmagnasque adportavisse divitias domum,sine advocatis ibidem in cercuro in stegain amicitiam atque in gratiam convortimus.et is hodie apud me cenat et frater meus;nam heri ambo in uno portu fuimus, sed meahodie solutast navis aliquanto prius.age abdúce hasce intro, quas mecum adduxi, Stiche.Ere, sí ego taceam seu loquar, scio scire tequam multas tecum miserias mulcaverim.nunc hunc diem unum ex illis multis miseriisvolo mé eleutheria capere advenientem domum.Et ius et aequom postulas: sumas, Stiche.in hunc diem te nil moror; abi quo lubet.cadum tibi veteris vini propino.Papae,ducam hodie amicam.Vel decem, dum de tuo.Quid? hoc etiam unum?Quid id autem unumst? expedi.Ad cenam ibone?Si vocatu's vocatus es , censeo.Sic hoc placet; rogatu necne, nil moror.Vbi cenas hodie?Sic hanc rationem institi:amicam ego habeo Stephanium hinc ex proxumo,tui frátris ancillam: eo condixi in symbolamad cenam, ad eius consérvom Sangarinum Syrum.eademst amica ambobus, rivales sumus.Age abduce hasce intro. hunc tibi dedo diem.Meam culpam habeto, nisi probe excruciavero.