Poste autem advexit parasitos secum.Ei, perii miser.Ridiculissumos.Revorram hercle hoc quod converri modo.Vidistin virum sororis Pamphilum?Non.Non adest?Immo venisse eum simitu aiebat ille: ego huc cituspraecucurri, ut nuntiarem nuntium exoptabilem.Venales logi sunt illi, quos negabam vendere.ilicet, iam meo malost quod malevolentes gaudeant.Hercules, qui deus sis, sane discessisti non bene.I intro, Pinacium, iube fámulos rem divinam mi apparent.bene vale.Vin administrem?Sat servorum habeo domi.—Enim vero, Gelasime, opinor provenisti futtile,si neque ille adest neque hic, qui venit, quicquam subvenit.ibo intro ad libros et discam de dictis melioribus;nam ni illos homines expello, ego occidi planissume.—