alii piscis depurgate, quos piscatu rettuli,pernam et glandium deicite.Hic hercle homo nimium sapit.Non ecastor, ut ego opinor, satis erae morem geris.Immo res omnis relictas habeo prae quod tu velis.Tum tu igitur, qua causa missus es ad portum, id expedi.Dicam. postquam me misisti ad portum, cum luci simul,commodum radiosus sese sol superabat ex mari.dum percontor portitores, ecquae navis veneritex Asia, negant venisse, conspicatus sum interimcercurum, quo ego me maiorem non vidisse censeo.in portum vento secundo, velo passo pervenit.alius alium percontamur: quoiast navis? quid vehit?interibi Epignomúm conspicio tuom virum et servom Stichum.Hem quid? Epignomum elocutu's elocutus es ?Tuom virum.Et vitam meam.Venit inquam.Tutin ipsus ipsum vidisti?Lubens.argentí aurique advexit nimium.Nimis factum bene.hercle vero capiam scopas atque hoc convorram lubens.Lanam purpuramque multam.Em qui ventrem vestiam.Lectos eburatos, auratos.Accubabo regie.Tum Babylonica et peristroma tonsilia et tappetiaadvexit, nimium bonae rei.Hercle rem gestam bene.Poste, ut occepi narrare, fidicinas, tibicinas,sambucas advexit secum forma eximia.Eugepae,quando adbibero, adludiabo: tum sum ridiculissumus.Poste unguenta multigenerum multa.Non vendo logos.iam non facio aúctionem, mi optigit hereditas:malivoli, perquisitores auctionum, perierint.Hercules, decumam esse adauctam tibi quam vovi gratulor.spes est, tandem aliquando inportunam exigere ex utero famem.