deféssus sum pultándo.hoc póstremumst. vae vobis.Ibo átque hunc compellábo.salvós sis.Et tu sálve.Iam tú piscator fáctu's factus es ?Quam prídem non edísti?Vnde ís? quid fers? quid féstinas?Tua quód nil refert, né cures.Quid istíc inest?Quas tu edés colubras.Quid tam íracundu's iracundus es ?Si ín tepudor ádsit, non me appélles.Possúm scire ex te vérum?Potes: hódie non cenábis.Quisnam, ópsecro, has frangit fóres? ubi est?tun haéc facis? tun mihi huc hóstis venis?Salvé, tuo arcessitú venio huc.Ean grátia fores effríngis?Tuos ínclama, tui délinquont: ego quíd me velles vísebam;nam mé quidem harum míserebat.Ergo aúxilium properé latumst.Quisnam híc loquitur tam própe nos?Pinacium.Úbi is est?Réspice ad me et relínque egentem párasitum, Panégyris.Pinacium.Istuc indiderunt nomen maiores mihi.Quid agis?Quid agam rogitas?Quidni rogitem?Quid mecum est tibi?Mein fastidis, propudiose? eloquere propere, Pinacium.Iube me omittere igitur hos, qui retinent.Qui retinent?Rogas?omnia membra lassitudo mihi tenet.Linguam quidemsat scio tibi non tenere.