quot adeo cenae, quas deflevi, mortuae,quot potiones mulsi, quae autem prandia,quae inter continuom perdidi triennium.prae maerore adeo miser atque aegritudineconsenui; paene sum famé emortuos.Ridiculus aeque nullus est quando esurit.Nunc auctionem facere decretumst mihi:foras necessumst quidquid habeo vendere.adeste sultis, praeda erit praesentium.logos ridiculos vendo. áge licemini.qui cena poscit? ecqui poscit prandio?hercle aestumavi prandio, cena tibi.ehem, adnuistin? nemo meliores dabit.nulli meliores esse parasito sinam.vel unctiones Graecas sudatoriasvendo vel alias malacas, crapularias;cavillátiones, adsentatiunculasac perieratiunculas parasiticas;robiginosam strigilem, ampullam rubidam,parasitum inanem quo recondas reliquias.haec veniisse iám opus est quantum potest,ut decumam partem Hérculi polluceam.Ecastor auctionem haúd magni preti.adhaesit homini ad infimum ventrem fames.adibo ad hominem.Quis haec est quae advorsum it mihi?Epignómi ancilla haéc quidem est Crocotium.Gelasime, salve.Non id est nomen mihi.Certo mecastor id fuit nomen tibi.Fuit disertim, verum id usu perdidi:nunc Miccotrogus nomine e vero vocor.† Eu ecastor, risi te hodie multum.Quando aut quo in loco?Hic quom auctionem praedicabas,Pessuma,eho an audivisti?Te quidem dignissumam.Quo nunc is?Ad te.