inanimentis explementum quaerito.Gelasimo nomen mi indidit parvo pater,quia inde iam a pausillo puero ridiculus fui. †propter pauperiem hoc adeo nomen repperi,eo quía paupertas fecit ridiculus forem;nam illa artis omnis perdocet, ubi quem attigit.per annónam caram dixit me natum pater:propterea, credo, nunc essurio ácrius.sed generi nostro haec redditast benignitas:nulli negare soleo, siquis me essúm vocat.oratio una interiit hominum pessume,atque optuma hercle meo animo et scitissuma,qua ante utebantur: “véni illo ad cenam, sic face,promitte vero, ne gravare. est commodum?volo inquam fieri, non amittam quin eas.”nunc reppererunt iam ei verbo vicarium(nihili quidem hercle verbumst ac vilissimum):vocem te ad cenam, nisi egomet cenem foris.ei hércle ego verbo lumbos diffractos velim,ni vere perierit, si cenassit domi.haec verba subigunt mé uti mores barbarosdiscam atque ut faciam praeconis compendiumitaque auctionem praedicem, ipse ut venditem.Hic illést parasitus, quem arcessitum missa sum.quae loquitur auscultabo prius quam conloquar.Sed curiosi sunt hic complures mali,alienas res qui curant studio maximo,quibus ipsis nullast res, quam procurent, sua:ei quando quem auctionem facturum sciunt,adeunt, perquirunt quid sit causae ilico:alienum aes cogat an pararit praedium,uxorin sit reddenda dos divortio.eos ómnis tametsi hercle haud indignos iudicoqui multum miseri sint, laborent, nil moror:dicam auctionis causam, ut damno gaudeant;nam curiosus nemo est quin sit malevolus.ipse egomet quam ob rem aúctionem praedicemdamna evenerunt maxuma misero mihi,ita me mancupia miserum adfecerunt male,potationes plurumae demortuae,