gratiam per si petimus, spero áb eo impetrassere;adversari sine dedecore et scelere summo haud possumus,neque equidem id factura neque tu ut facias consilium dabo,verum ut exoremus. novi ego nostros: exorabilest.Principium ego quo pacto cum illis occipiam, id ratiocinor:utrum ego perplexim lacessam oratione ad hunc modum,quasi numquam quicquam in eas simulem, quasi nil indaudiverimeas in se meruisse culpam, an potius temptem saeviter,an minaciter. scio litis fore, ego meas novi optume.si manere hic sese malint potius quam alio nubere.non faciam. quid mi ópust decurso aetatis spatio cum meisgerere bellum, quom nil, quam ob rem id faciam, meruisse arbitror?minime, nolo turbas, séd hoc mihi optumum factu arbitror:sic faciam: adsimulabo quasi quam culpam in sese admiserint.perplexabilitér earum hodie perpavefaciam pectora;post id agam igitur deinde, ut animus meus erit, faciam palam.multa scio faciunda verba. ibo intro. sed apertast foris.Certo enim míhi paternae vocis sonitus auris accidit.Is est ecastor. ferre advorsum homini occupemus osculum.Salve, mi pater.Et vos ambae. ílico agite assidite.Osculum—Sat est ósculi mihi vostri.Quí, amabo, pater?Quia ita meae animae salsura evenit.Asside hic, pater.Non sedeo istic, vos sedete; ego sedero in subsellio.Mane pulvinum.Bene procuras. mihi satis sic fultumst. sede.Sine, pater.Quid opust?Opust.Mórem tibi geram. atque hoc est satis.Numquam enim nímis curare possunt suom parentem filiae.quem aequiust nós potiorem habere quam te? postidea, pater,viros nostros, quibus tú voluisti ésse nos matres familias.Bonas ut aequomst facere facitis, quom tamen apsentis virosproinde habetis quasi praesentes sint.Pudicitiast, pater,eos nos magnificare, qui nos socias sumpserunt sibi.