non tu me argento dedisti, opinor, nuptum, sed viro.Quid illos exspectatis, quí abhinc iam abierunt triennium?quin vos capitis condicionem ex pessuma primariam?Stultitiast, pater, venatum ducere invitas canes.hostis est uxor, invita quae viro nuptum datur.Certumne est neutram vostrarum persequi imperium patris?Persequimur, nam quo dedisti nuptum, abire nolumus.Bene valete. ibo atque amicis vostra consilia eloquar.Probiores credo arbitrabunt, si probis narraveris.Curate igitur familiarem rem ut potestis.Optume,nunc places, quom recte monstras; nunc tibi auscultabimus.nunc, soror, abeamus intro.Ímmo intervisam domum.si a viro tibi forte veniet nuntius, facito ut sciam.—Neque ego te celabo, neque tu me celassis quod scias.eho, Crocotium, i, parasitum Gelasimum huc arcessito,tecum adduce; nam illum ecastor mittere ad portum volo,si quae forte ex Asia navis heri aut hodie venerit.nam dies totos apud pórtum servos unus assidet;sed tamen volo intervisi. propera atque actutum redi.—Famem ego fuisse suspicor matrem mihi,nam postquam natus sum, satur numquam fui.neque quisquam melius referet matri gratiamquam egó meae matri refero ínvitissimus.neque rettulit, quam ego refero meae matri Fami.nam illa me in alvo menses gestavit decem,at ego illam in alvo gesto plus annos decem.atque illa puerum me gestavit parvolum,quo minus laboris cepisse illam existumo:ego non pauxillulam in utero gesto famem,verum hercle multo maximam et gravissimam;uteri dolores mihi oboriuntur cotidie, †sed matrem parere nequeo, nec quid agam scio.atque auditavi saepe hoc volgo dicier,solere elephantum gravidam perpetuos decemesse annos; eius ex sémine haec certost fames,nam iam complures annos utero haeret meo.nunc si ridiculum hominem quaerat quispiam,venalis ego sum cum ornamentis omnibus;