Num quis hic ést alienus nostris dictis auceps auribus?Nullus praeter nosque teque.Vostrum animum adhiberi volo;nám ego ad vos nunc imperitus rerum et morum mulierum,discipulus venio ad magistras: quibus matronas moribus,quae optumae sunt, esse oportet? sed utraque ut dicat mihi.Quid istuc est quod huc éxquaesitum mulierum mores venis?Pol ego uxorem quaero, postquam vostra mater mortuast.Facile invenies et peiorem et peius moratam, pater,quam illa fuit: meliorem neque tu reperies neque sol videt.At ego ex te éxquaero atque ex istac tua sorore.Edepol pater,scio ut oportet esse: si sint—ita ut ego aequom censeo.Volo scire ergo, ut aequom censes.Vt, per urbem quom ambulent,omnibus os opturent, ne quis merito male dicat sibi.Dic vicissim nunciam tu.Quid vis tibi dicam, pater?Vbi facillime spectatur mulier, quae ingenio est bono?Quoi male faciundi est potestas, quae ne id faciat temperat.Hau male istuc. age tu altera, utra sit condicio pensior,virginemne an viduam habere?Quanta méa sapientiast,ex malis multis malum quod minimumst, id minimest malum.Qui potest mulier vitare vitiis?Vt cottidiepridie caveat ne faciat quod pigeat postridie.Quae tibi muliér videtur multo sapientissuma?Quae tamen, cum res secundae sunt, se poterit noscere,et illa quae aequo animo patietur sibi esse peius quam fuit.Edepol vos lepide temptavi vostrumque ingenium ingeni.sed hoc est quod ad vos venio quodque esse ambas conventas volo:mi auctores ita sunt amici, ut vos hinc abducam domum.At enim nos, quarum res agitur, aliter auctores sumus.nam aut olim, nisi tibi placebant, non datas oportuit,aut nunc non aequomst abduci, pater, illisce apsentibus.Vosne ego patiar cum mendicis nuptas me vivo viris?Placet ille meus mihi mendicus: suos rex reginae placet.idem animust in paupertate qui olim in divitiis fuit:Vosne latrones et mendicos homines magni penditis?