Crédo egó miserámfuísse Penelopam,sorór, suo ex animo,quae tám diu viduaviró suo caruit;nam nós eius ánimumde nóstris factis nóscimus, quarúm viri hinc ápsunt,quorúmque nos negótiis apséntum, ita ut aéquom est,sollícitae noctes ét dies, sorór, sumus sémper.Nostrum ófficiumnos fácere aequomst,neque id mágis facimusquam nós monet píetas.sed híc, soror, assíde dum: multá volo tecumloquí de re viri.Salvéne, amabo?Speró quidem et volo; sed hóc, soror, crúcior,patrém tuom meúmque adeo, unice qui unus †civíbus ex omnibus probús perhibetur,eúm nunc improbi viri ófficio uti,virís qui tantas apséntibus nóstrisfacit íniurias imméritonosque áb eis abducére volt.haec rés vitae me, sóror, saturant,haec míhi dividiae et sénio sunt.Ne lácruma, soror, neu túo id animofac quod tíbi tuos pater faceré minatur:spes ést eum melius fácturum.novi égo illum: ioculo istaec dicit,neque illé sibi mereat Pérsarummontís, qui esse aurei pérhibentur,ut istúc faciat quod tú metuis.tamen sí faciat, minime irascidecet, néque id immerito evéniet.nam víri nostri domo ut ábierunt,hic tértius annus.Ita út memoras.Quom ipsi ínterea vivánt, valeant,ubi sínt, quid agant, ecquíd agant,neque párticipant nos, néque redeunt.